- APOLLONIUS
- I.APOLLONIUSAfricae, quae Aegypto coniuncta est, ab Alexandro M. post deditam Aegyptum, praepositus. Curt. l. 4. c. 8.II.APOLLONIUSAlabandensis (Alabanda autem oppid. est minoris Asiae) dicendi magister clarissimus, teste Suetoniô in Zul. Caes. c. 4. qui cum mercede doceret, tamen non patiebatur eos, quos iudicabat non posse oratores evadere, operam apud seperdere, quemque autem dimittebat, ad quamcumque arrem putabat esse aptum. Cicer. l. 1. Orat.III.APOLLONIUSAntiochi Epiphanis copiarum Dux, Praefectus Samariae, quem occidit Iudas Machabaeus. 1. Machab. c. 1. et 3. Ioseph. Antiq. Iud. l. 12. c. 10.IV.APOLLONIUSAphrodisiensis Historicus, scripsit res Caricas, de Trallibus, de Orpheo, eiusque mysteriis, testibus Suida, Stephanô, et Etymologô. Fuit etiam Apollonius Asealonita, Historicus itidem, teste Steph. in Α᾿σκαλών. Alius est Apollonius Geometres, qui inter Arati Interpretes recensetur. Item alius Apollonius Chaeronis filius, citatus Aristophanis Scholiastae, in Vespas.V.APOLLONIUSConsul Roman. Magni collega.VI.APOLLONIUSEremita, cum per omne vitae tempus, nihil monasticae vitae didicisler, sciens, quia nec scribere, nec artem iam propter aetatem exercere poslet, omnia medicamina et cibaria opportuna laborantibus comparavit, et quottidie a primo mane, usque ad horam nonam per singula monachorum ostia perrexit, quo aegrotos inviseret. Cum autem iam esset e vita migraturus, ea quae possidebat, alteri tradidit, iussitque, ut eadem ipse pietatis officia obiret. Sozom. l. 7. c. 1.VII.APOLLONIUSIllei vel Sillei fil. Argonauticωn scriptor Naucratita Aegyprius fuit, Rhodius cognominatus. Α᾿πολλώνιος ὁ Αἰγύπτιος dicitur Theophilo, l. 3. ad Autolycum. Α᾿πολλώνιος ὁ Ῥόδιος ἢ Ναυκρατίτης vocatur Athenaeo, l. 7. c. 7. et Aeliano Histor. Animal. l. 15. c. 23. Cur autem Rhodius dicatur, Anonymus vitae eius auctor exponit, ἐκεῖ ἐςςολιτἐυτατο καὶ ἐϚοφιςτἐυει ὀητορικοὺς λόγους. Ο῞ςθεν καὶ Ῥόδιον αυτον ἀπεκάλεσαν. Suidas Alexanarinum eum appellat, in Α᾿πολλώνιος. Meursius, in notis ad Apollonium Dyscolum, hunc Alexandrinum a Rhodio distinguit, ac propterea a Vossio, l. 1. de Hist. Graec. c. 16. iure reprehenditur. Potuit enim Naucratita ille Alexandriae, et in Rhodo docuisse, et utrinque denominari, dicique Naucratita, Rhodius, et Alexandrinus, uti et Dionysius Grammaticus triplici nomine gauder. Dicitur enim Thrax, Alexandrinas, et Rhodius. Strabo l. 14. Διοτύσιος ὁ Θρᾶξ καὶ Ἀπολλώνιος ὁ τοὺς Ἀογοναιτας ποιήσας, Ἀλεξανδρεῖς μὲν, ἐκαλοῦντο δὲ Ῥόδιοι. Fuit Callimachi discipulus, a quo ob ingrati animi vitium Ibis dictus est, aequalis Eratosthenis Grammatici, cuius etiam succesior fuit in praefectura Bibliothecae apud Prolem. Euergeten. Nic. Lloydius.VIII.APOLLONIUSPhilosophus Christianus, Romae, postquam pro fide Christiana, apologiam in Senatu recitâslet, suppliciô affectus est. Circa A. C. 140.IX.APOLLONIUSPhilosophus Stoicus e Chalcide accersitus ab Antonino Pio, ut Marcum Antoninum, a se adoptatum, artibus impetandi imbueret, cum Romam pervenisset, intrare domum Imperatoris noluit, dicens, Non Magister ad discipulum venire debet, sed discipulus ad Magistrum. Cui Imperator subridens, Facilius, inquit, erat Apollonio e Chalcide romam venire, quam a domo sua in palatium. Circa A. C. 160. Aur. Victor. Hic Philosophus omnem adhibuit diligentiam, ut Bardesanem ad apostasiam permoveret.X.APOLLONIUSSenator Romanus, lectô senatui Apolegeticô, pro fide Christi, capite truncatus est, sub Commodo, A. C. 189. Euseb. l. 5. c. 21. Confunditur a Nicephoro, l. 4. c. 25. 26. cum celebri quodam Auctore Eccles. qui contra Cataphrygas scripsit. Sed Hieronym. in Catal. et Euseb l. 5. c. 17. contrarium suadent.XI.APOLLONIUSStoicus, Paraetii diseipulus Strabo. l. 4. Item,Medicus, Athevaeo, l. 15. Galeno citatus. Alius Medicus Pergamô oriundus, qui de Agricultura scripsit, Varro, Columell. l. 1. de RR. c. 1. Item, cuius meminit Plin. l. 29. c. 6. Alius, Rhetor; it. Philosophus, sub Vero Imperatore audivit Scaurum Grammaticum Latinum -- Rhetore, Apollonium, Celerem Caninium et Philosophos, Apollonium et Sextum, iul. Capitolin. c. 2.XII.APOLLONIUScognomentô Titus, a Ionatha victus. Ioseph Iud. Ant. l. 13. . 6, 8.XIII.APOLLONIUSluctator quidam apud Pausan. l. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.